Cum Academiae Vivarii novi sodales Romam, in Urbem aeternam, haud ita pridem Lares transtulissent, non abs re novum ibidem instituere conventum iudicarunt, qui esset cum de viis rationibusque linguae Latinae docendae efficacioribus reddendis, tum etiam de litterarum operibus eorumque momento ad iuvenum potissimum animos informandos totamque hominum societatem pro virili iuvandam.

Mane igitur, plerumque in Academiae Vivarii novi sede, methodi excutientur ac monstrabuntur docendi sive recentiores sive vetustiores et iam ab humanistis, qui dicuntur, in usum inductae. Post meridiem vero, saepe in magnificentissimis villis renascentium artium aetate aedificatis, de litterarum monumentis disputabitur ipsorumque scriptorum sive antiquiorum sive recentiorum opera excutientur.

Nam, ut Iohannes Caselius belle scripsit, hinc adolescens ingenuus, ingenio abundans, et vestigiis ducis periti ingrediens, non solum sermonem Romanum plene cognoscere, sed et sublimiora perdiscere bene poterit; illinc pro certo habemus nihil esse in natura rerum, quod ita mores erudiat, ut litterarum studia, nihil tam in omnes partes fusas utilitates habere, quam humanitatem et doctrinam.

Cuadro de texto:

Monumenta viaeque monvmentaviaeqve monvmenta viaeqve omnium gentium conventus viis rationibusque litterarum litterae viae rationes methodus methodi Latine Graece Latinae Graecae Graecarum Latinarum  philologia classica. International congress philology classic classical classics latin greek teaching didactics. Orberg Familia romana roma aeterna lingua latina per se illustrata convegno internazionale didattica latino greco filologia congreso internacional estudios clásicos filología latín griego antigüedad clásica didáctica humanidades humanitas litterarum vis  humanismo umanesimo humanities humanism renaissance renacimiento rinascimento letters literatura Vivarium novum Luigi Miraglia

MONVMENTA VIAEQVE

In honorem et memoriam Iohannis Ørberg. Romae, a die IX ad diem XVI m. Iulii a. MMX

Cuadro de texto: Participum testimonia
Cuadro de texto: Imagines conventus
Cuadro de texto: Andreae Fritsch oratio aditialis et valedictoria